monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 11 <<<     >>> § 13

§ 12

1 Legimus etiam quod patrem Loth inebriauerint filiae in eo monte, ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant et habitabant in spelunca.
2 conuenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus.
3 solitudo, locus ferarum magis latibulis quam humanis aptior domiciliis.
4 fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior.